- TOSTATUS Alphonsus
- TOSTATUS AlphonsusHispanus, Avilae Episcopus: de quo dictum,Hic stupor est mundi, qui scibile discutit omne.Coram Eugenio IV. Senae theses tuitus, earum quasdam, a Pontifice improbatas, postea editô scriptô defendit. Cum Iohanne Capreolo, interfuit Concilio Basiliensi. Obiit A. C. 1454. aetat. 40. Opera eius Volum. 27. Venetiis edita A. C. 1596. Mariana l. 4. Histor. Hispan. Alphonsus Garcias, Possevinus, etc. Vico Matricalensi editus, Doctor Salmaticensis, Episcopus Abulensis, (in cuius urbis agro natus) et Consiliarius Regius, Maiorque, ut vocant, Referendarius fuit, Labbe. Novum Testamentum admirandis Commentarariis explicuit, Possevin. St aliô, quam suô saeculô vivere contigisset, neque Hipponi Augustinum, neque Stridoni Hieronymum, neque quemquam ex illis Ecclesiae Proceribus antiquis in videremus, Vossius de Histor. Lat. l. 3. c. 7. Dicitur de eo, quod si a primo Natalis die numer ando terna folia attribuas, plura scripsisse reperies. Tanta enim scripsit brevissimô tempore, cum non vixerit, nisi annos 40. Bellarmin. 46. tamen habet Labbaeus. Eius in Pentateuchum, Iosuam, Iudices, Ruth, Libb. Samuelis, Regum, Paralipom. in Ezram, et Matthaeum Comm. recenset Guil. Crowaeus Elenchô Scriptorum in S. Scripturam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.